Christi Natalis

Article on other languages:

del.icio.us del.icio.us
Digg Digg
Furl Furl
Reddit Reddit
Rojo Rojo
Add to OnlyWire
Praesepe natalicium est repraesentatio traditionalis Christi Nativitatis
Plaustrum natalicium Coca-Colae

Festum Christi Natalis, Natalis Domini [1] vel festum natalicium Domini [2] a Christianis et a fere omnibus in mundo occidentali die 25 Decembris celebratur. Commemorat nativitatem Iesu Christi, quam Christiani celebrant novem menses post diem Annuntiationis, Angelo Gabriele nuntiante, in utero Virginis Mariae esse conceptum, filium Dei Patris, et filium Mariae.

In Nova Vulgata, Sanctus Lucas ita narrat nativitatem Christi:

Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ”.(Lucas 2)

Vide etiam

Nexus externus

Nota

  1. Leo Magnus, de Natali Domini. Sermo 25, CCSL, 138, pp. 117-124. Ex: "VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti. 2006, t. 42, fasc. 188"
  2. PONS Standardwörterbuch LATEIN 1. Auflage 1992, Nachruck 2006


Sancti Haec stipula ad religionem vel ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.