|
Carina ampla constellatio in caelo meridionali sita est. Carina se pertinet sub constellationibus Puppi ac Velis. Huic constellatione Canopus stella vere lucidissima inest. De historiaCarina pars veteris sideris est, quod Argo Navis appellabatur quodque in numero 48 siderum a Ptolemaeo descriptorum erat. Cum Argo Navis astronomo Francogallico Lacaille ad usum astronomiae nimis ampla esset, anno 1763 ab eo divisa est in constellationes Carinam (navis), Puppim (navis) Velaque (navis). Nomina stellarum autem non mutata sunt, ut unaquaque littera Graeca illis in constellationibus semel tantum uteretur. Inde est e. g. α Carinae (Canopus), sed α Puppis vel α Velorum non sunt. De mythologiaArgo Navis secundum mythologiam Graecam navis illa Iasonis eiusque sociorum erat, qui Argonautae vocabantur. Ii vellus aureum arietis quaerebant. Iason, filius Aesonis regis Thessaliae a fratre Peliade regno fraudatus erat. Iasonem imperium recuperatum iri, si Peliadi vellus aureum afferret – quod fieri non posset, cum pellis illa in nemore sacro Colchis a dracone mortifero custodiretur. Medea regis filia adiuvante Iason autem vellus cepit. Et Argo navis et vellus in caelo posita sunt, vellus quidem nomen Arietis accepit. StellaeCanopus (α Car) stella lucidissima classis spectralis F0 est, quae 313 sla remota est. Eius magnitudo (-0,7m) tantum a Sirio stella superatur.
N. b. : Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae [1]. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.