|
Article on other languages:
|
Capricornus (-i, m.) est constellatio zodiaci in caelo nocturno. Sol nunc hieme (a.d. XIII Kal. Februarias ad a. d. XIV Kal. Martias) in Capricorno versatur. Antiquis autem temporibus erat in solstitio (a. d. XII Kal. Ianuarias) in Capricorno.
Constellatio Capricorni inter clarissimas constellationes zodiaci habetur; post Cancrum secundum tenet locum. Stellae eius lucidissimae α et δ et ω Capricorni triangulum formant. Noli hoc triangulum confundere cum triangulo ex α Cap et β Aqr et ι Aqr formato, quod magis ad septentrionales spectat potiusque videri potest.
Triangulum (mag 4) tantum bona condicione videri potest. α et β Cap duo cornua Capricorni formare dicuntur. stellae principales
N. b.: Mumeri a mensuris satellitis Hipparcos dependent. de historiaHaec constellatio iamiam ab antiquissimis temporibus nota est, quae iam in tabellis cuneiformibus Babylonicis ante 3 000 annos scriptis memorata est. In mythologia Graeca capricornus nonnumquam identificatus est cum Amalthea, quae capra Dia (id est Iovem) sicut filium alebat. Alii eum Panem fuisse dicebant qui monstrum Typhona fugavit. Neptunus ille planeta in hac constellatione inventus est ab astronomo Germano Iohanne Gallo iuxta Deneb Algedi (δ Cap) ante diem 9 Kalendas Octobris anno 1846.
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.