|
Article on other languages:
|
Bootes est sidus praeclarum in caelo septentrionali, quod inter Herculem et Virginem constat. Si (Ursae Maioris spectas stellas curri temonem significantes, Arcturum stellam Bootis lucidissimam ultra temonem convenis. Arcturus est gigas rubra quae 36 annuae lucis spatia remota 30plum diametri Solis nostri habet. Arcturus in classe spectrali K2 IIIp est, cuius motio propria praeter Solem ab astronomo Edmundo Halley inventa est. Arcturus lucidissima stella caeli septentrionalis est eademque inter lucidissimas stellas totius caeli quartum locum tenet. Una cum Spica et Denebula triangulum vernale format. Finibus publicis constellationum hodiernarum ab instituto IAU nominato definitis duae veteres constellationes abolitae sunt, nempe Quadrans Muri ad septentriones Draconemque spectans et Mons Maenalus ad meridiem Virginemque spectans. Bootes iam inter 48 constellationes temporum antiquorum descriptum est, quae Claudius Ptolemaeus in libro suo commemorat. Bootes Graece agitator iumentorum est. Nomen pristinum constellationis est Arctophylax (Graece, 'pastor ursae' significat), quod nomen ex eo ortum est quod Arcturus stella principalis Ursae maioris "caudam" sequi videtur. Arcturi nomen e lingua Arabica ortum est 'venatorem ursam intuentem' significans. De MythologiaBootes Arcas, Iovis filius Callistusque, significare dicitur. Alii eum Philomelem, filium Iasonis Demeteros, inventorem et curri et aratri, esse dicunt. Stellae
Pulcherrima (vel Izar) stella duplex circiter 150 spatia lucis annuae remota est. Per telescopium stella lutea lucida videri potest quae a stella caerulea comitatur. Quod systema stellarum duplicum inter pulcherrima dici solet. Amnes meteorumPer Bootem Quadrantidae meteores volant, qui Nonis Ianuariis maxime videri possunt. Tum inter 40 et 200 meteores altera quoque hora spectandi sunt. Nomen huius amnis ortum est de constellatione inveterata Muri Quadrante olim Booti finitima. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.